monumenta.ch > Plinius > sectio 169 > sectio 4 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 146, 4
Quis est Deus noster cui iucunda sit laus? Dulcescit nobis, commendat se nobis: gratias dignationi eius. Dignatur enim commendare se nobis, non quasi aliquid praestaturis, sed multa ab illo potius accepturis. Quomodo ergo commendat se nobis Deus? Audite apostolum Paulum: 'Commendat autem,' inquit, 'dilectionem suam Deus in nobis.' Quomodo 'commendat?' Audite; ipse dicat Apostolus, ut comparetur et Psalmo: 'Commendat,' inquit, 'dilectionem suam Deus in nobis.' Quomodo 'commendat? Quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est' . Quid ergo servat laudatoribus, qui sic se commendat peccatoribus? Quia ergo sic dixit Apostolus commendasse Deum nobis dilectionem suam, ut Christus moreretur pro impiis; non ut impii remanerent, sed ut morte iusti ab iniustitia sanarentur: hic quid audis, cum dixisset, Deo nostro iucunda sit laus? Videamus si ipsa est commendatio quam dixit Apostolus, Quia Christus pro peccatoribus et pro impiis mortuus est. Aedificans, inquit, Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens. Ecce aedificans Ierusalem Dominus, colligens dispersiones populi ipsius. Populus enim Ierusalem, populus Israel. Est Ierusalem aeterna in coelis, ubi cives etiam Angeli sunt. Quid ergo ibi Israel? Si hominem illum nepotem Abrahae consideres, qui dictus est et Iacob; quomodo Angelos intelligimus Israel? Si interpretationem nominis discutiamus, quia et ipse Iacob mutato nomine vocatus est Israel ; magis ibi nomen Israel: et utinam et nos sequentes simus Israel. Quid enim interpretatur Israel? Videns Deum. Omnes ergo cives illius civitatis, videndo Deum gaudent in illa magna civitate et ampla et coelesti; spectaculum eis Deus ipse est. Sed nos ab illa civitate peregrinamur, peccato expulsi, ne ibi maneremus; et mortalitate praegravati, ne illo rediremus. Respexit Deus peregrinationem nostram, et ille qui aedificat Ierusalem, restituit lapsam partem. Unde restituit lapsam partem? Dispersiones Israel colligens. Cecidit enim pars quaedam, et facta est peregrina: hanc peregrinam misericorditer vidit Deus, et quaesivit non quaerentes se. Unde quaesivit? quem misit ad captivitatem nostram? Misit Redemptorem, secundum quod ait Apostolus: Commendat Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Misit ergo ad captivitatem nostram redemptorem Filium suum. Porta, inquit, tecum saccum, ferto ibi pretium captivorum. Induit enim se ille mortalitatem carnis, et ibi erat sanguis quo fuso redimeremur. Illo sanguine collegit dispersiones Israel. Et si ille collegit olim dispersos, quomodo satagendum est ut colligantur modo dispersi? Si collecti sunt dispersi, ut in manu artificis ad aedificium formarentur; quomodo colligendi sunt, qui de manu artificis inquietudine ceciderunt? Aedificans Ierusalem Dominus. Ecce quem laudamus, ecce cui laudem tota vita nostra debemus. Aedificans Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens.